Фастида

от Уикипедия, свободната енциклопедия
Направо към: навигация, търсене

Фастида (Fastida; fl.: 250 г.) e крал на гепидите от средата на 3 век.

По време на кризата на Римската империя (235 - 284/285) през 250 г. гепидите с крал Фастида пресичат Висла и тръгват на юг. Разбиват бургундите и пристигат в Северна Трансилвания (Седмоградско). Една част от тях тръгва с готите към Черно море.

Йорданес пише за Фастида в Гетика (De Origine Actibusque Getarum):

Ergo, ut dicebamus, Gepidarum rex Fastida quietam gentem excitans patrios fines per arma dilatavit. Nam Burgundzones pene usque ad internicionem delevit aliasque nonnullas gentes perdomuit. Gothos quoque male provocans consanguinitatis foedus prius inportuna concertatione violavit superba admodum elatione iactatus, crescenti populo dum terras coepit addere, incolas patrios reddidit rariores. 98 Is ergo missis legatis ad Ostrogotham, cuius adhuc imperio tam Ostrogothae quam Vesegothae, id est utrique eiusdem gentes populi, subiacebant, inclusum se montium quaeritans asperitate silvarumque densitate constrictum, unum poscens e duobus, ut aut bellum sibi aut locorum suorum spatia praepararet. 99 Tunc Ostrogotha rex Gothorum ut erat solidi animi, respondit legatis bellum se quidem talem horrere durumque fore et omnino scelestum armis confligere cum propinquis, loca vero non cedere. Quid multa? Gepidas in bella inruunt, contra quos, ne minor iudicaretur, movit et Ostrogotha procinctum, conveniuntque ad oppidum Galtis, iuxta quod currit fluvius Auha, ibique magna partium virtute certatum est, quippe quos in se et armorum et pugnandi similitudo commoverat; sed causa melior vivacitasque ingenii iubit Gothos. 100 Inclinata denique parte Gepidarum proelium nox diremit. Tunc relicta suorum strage Fastida rex Gepidarum properavit ad patriam, tam pudendis obprobriis humiliatus, quam fuerat elationis erectus. Redeunt victores Gothi Gepidarum discessione contenti, suaque in patria feliciter in pace versantur, usque dum eorum praevius existeret Ostrogotha….

Източници[редактиране | edit source]

  • Fastida rex Gepidarum. Йорданес, De Origine Actibusque Gothorum (Getica)
  • Arne Sǿby Christensen: Cassiodorus, Jordanes and the History of the Goths. Studies in a Migration Myth. Kopenhagen 2002.

Литература[редактиране | edit source]

  • Dieter Quast: Goten und Gepiden. Sonderheft Archäologie in Deutschland. Stuttgart 2005.

Външни препратки[редактиране | edit source]